You dont have javascript enabled! Please download Google Chrome!
Advertisements
Música

LITANIÆ MAIORES

Institutæ a S.Gregorio Magno initio Pontificatus sui Litaniæ Maiores (Litaniæ autem Greco nomine appellantur, que latinæ dicuntur Rogationes). Factum id ad avertendam inguinalem luem, Romanum populum post inundationem aquarum insolita cæde vexantem. Intellige Litanias, quæ celebrantur VII. Kal. Maias nam quæ habentur in tribus feriis ante Ascensionem Domini, Auctorem habuerunt Sec. VIII. Leonem III. ad universam Ecclesiam extendentem Rogationes.

Propitius esto, Parce nobis, Domine.
Propitius esto, Exaudi nos, Domine.

Ab omni malo, Libera nos, Domine
Ab omni peccato, Libera nos, Domine.
Ab ira tua, Libera nos Domine.
A subitanea et improvisa morte, Libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, Libera nos, Domine.
Ab ira, et odio et omni mala voluntate, Libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, Libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, Libera nos, Domine.
A flagello terræmotus, Libera nos, Domine.
A peste, fame et bello, Libera nos, Domine.
Ab imminentibus periculis, Libera nos, Domine.
A morte perpetua, Libera nos, Domine.

Per mysterium sanctæ Incarnationis tuæ, Libera nos, Domine.
Per Adventum tuum, Libera nos, Domine.
Per Nativitatem tuam, Libera nos, Domine.
Per Baptismum et sanctum Ieiunium tuum, Libera nos, Domine.
Per Crucem et Passionem tuam, Libera nos, Domine.
Per Mortem et Sepulturam tuam, Libera nos, Domine.
Per sanctam Resurrectionem tuam, Libera nos, Domine.
Per admirabilem Ascensionem tuam, Libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti Paraclyti, Libera nos, Domine.
In die Iudicii, Libera nos, Domine.

Peccatores, Te rogamus, audi nos!
Ut nobis parcas, Te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, Te rogamus, audi nos.
Ut ad veram pœnitentiam nos perducere digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut Domnum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta Religione conservare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, Te rogamus, audi nos.

Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiæ revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in Tuo sancto servitio confortare et conservare digneris – Te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad cælestia desideria erigas, Te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, Te rogamus, audi nos.

Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab æterna damnatione eripias, Te rogamus, audi nos.
Ut fructus terræ dare et conservare digneris, Te rogamus, audi nos.

Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris, Te rogamus, audi nos.

Ut nos exaudire digneris, Te rogamus, audi nos.
Fili Dei, Te rogamus, audi nos

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Advertisements
error: @caminitoespiritual.com